giovedì 14 giugno 2007

Giovenale - Satire (latino)

Satira I

Semper ego auditor tantum? numquamne reponam uexatus totiens rauci Theseide Cordi? inpune ergo mihi recitauerit ille togatas, hic elegos? inpune diem consumpserit ingens Telephus aut summi plena iam margine libri 5 scriptus et in tergo necdum finitus Orestes? nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus Martis et Aeoliis uicinum rupibus antrum Vulcani; quid agant uenti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtiuae deuehat aurum 10 pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani conuolsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae. expectes eadem a summo minimoque poeta. et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos 15 consilium dedimus Sullae, priuatus ut altum dormiret. stulta est clementia, cum tot ubique uatibus occurras, periturae parcere chartae. cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 20 si uacat ac placidi rationem admittitis, edam. cum tener uxorem ducat spado, Meuia Tuscum figat aprum et nuda teneat uenabula mamma, patricios omnis opibus cum prouocet unus quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat, 25 cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi Crispinus Tyrias umero reuocante lacernas uentilet aestiuum digitis sudantibus aurum nec sufferre queat maioris pondera gemmae, difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae 30 tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, causidici noua cum ueniat lectica Mathonis plena ipso, post hunc magni delator amici et cito rapturus de nobilitate comesa quod superest, quem Massa timet, quem munere 35 palpat Carus et a trepido Thymele summissa Latino; cum te summoueant qui testamenta merentur noctibus, in caelum quos euehit optima summi nunc uia processus, uetulae uesica beatae? unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem, 40 partes quisque suas ad mensuram inguinis heres. accipiat sane mercedem sanguinis et sic palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram. quid referam quanta siccum iecur ardeat ira, 45 cum populum gregibus comitum premit hic spoliator pupilli prostantis et hic damnatus inani iudicio? quid enim saluis infamia nummis? exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu uictrix, prouincia, ploras. 50 haec ego non credam Venusina digna lucerna? haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi et mare percussum puero fabrumque uolantem, cum leno accipiat moechi bona, si capiendi 55 ius nullum uxori, doctus spectare lacunar, doctus et ad calicem uigilanti stertere naso; cum fas esse putet curam sperare cohortis qui bona donauit praesepibus et caret omni maiorum censu, dum peruolat axe citato 60 Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat ipse, lacernatae cum se iactaret amicae. nonne libet medio ceras inplere capaces quadriuio, cum iam sexta ceruice feratur hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra 65 et multum referens de Maecenate supino signator falsi, qui se lautum atque beatum exiguis tabulis et gemma fecerit uda? occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura uiro miscet sitiente rubetam 70 instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos. aude aliquid breuibus Gyaris et carcere dignum, si uis esse aliquid. probitas laudatur et alget; criminibus debent hortos, praetoria, mensas, 75 argentum uetus et stantem extrapocula caprum. quem patitur dormire nurus corruptor auarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter? si natura negat, facit indignatio uersum qualemcumque potest, quales ego uel Cluuienus. 80 ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor nauigio montem ascendit sortesque poposcit paulatimque anima caluerunt mollia saxa et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas, quidquid agunt homines, uotum, timor, ira, uoluptas, 85 gaudia, discursus, nostri farrago libelli est. et quando uberior uitiorum copia? quando maior auaritiae patuit sinus? alea quando hos animos? neque enim loculis comitantibus itur ad casum tabulae, posita sed luditur arca. 90 proelia quanta illic dispensatore uidebis armigero! simplexne furor sestertia centum perdere et horrenti tunicam non reddere seruo? quis totidem erexit uillas, quis fercula septem secreto cenauit auus? nunc sportula primo 95 limine parua sedet turbae rapienda togatae. ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne suppositus uenias ac falso nomine poscas: agnitus accipies. iubet a praecone uocari ipsos Troiugenas, nam uexant limen et ipsi 100 nobiscum. 'da praetori, da deinde tribuno.' sed libertinus prior est. 'prior' inquit 'ego adsum. cur timeam dubitemue locum defendere, quamuis natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae 105 quadringenta parant. quid confert purpura maior optandum, si Laurenti custodit in agro conductas Coruinus ouis, ego possideo plus Pallante et Licinis?' expectent ergo tribuni, uincant diuitiae, sacro ne cedat honori 110 nuper in hanc urbem pedibus qui uenerat albis, quandoquidem inter nos sanctissima diuitiarum maiestas, etsi funesta Pecunia templo nondum habitat, nullas nummorum ereximus aras, ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus 115 quaeque salutato crepitat Concordia nido. sed cum summus honor finito conputet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi? densissima centum 120 quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida uel praegnas et circumducitur uxor. hic petit absenti nota iam callidus arte ostendens uacuam et clausam pro coniuge sellam. 'Galla mea est' inquit, 'citius dimitte. moraris? 125 profer, Galla, caput. noli uexare, quiescet.' ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum: sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo atque triumphales, inter quas ausus habere nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, 130 cuius ad effigiem non tantum meiiere fas est. uestibulis abeunt ueteres lassique clientes uotaque deponunt, quamquam longissima cenae spes homini; caulis miseris atque ignis emendus. optima siluarum interea pelagique uorabit 135 rex horum uacuisque toris tantum ipse iacebit. nam de tot pulchris et latis orbibus et tam antiquis una comedunt patrimonia mensa. nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos 140 ponit apros, animal propter conuiuia natum! poena tamen praesens, cum tu deponis amictus turgidus et crudum pauonem in balnea portas. hinc subitae mortes atque intestata senectus. it noua nec tristis per cunctas fabula cenas; 145 ducitur iratis plaudendum funus amicis. nil erit ulterius quod nostris moribus addat posteritas, eadem facient cupientque minores, omne in praecipiti uitium stetit. utere uelis, totos pande sinus. dices hic forsitan 'unde 150 ingenium par materiae? unde illa priorum scribendi quodcumque animo flagrante liberet simplicitas? "cuius non audeo dicere nomen? quid refert dictis ignoscat Mucius an non?" pone Tigillinum, taeda lucebis in illa 155 qua stantes ardent qui fixo gutture fumant, et latum media sulcum deducit harena.' qui dedit ergo tribus patruis aconita, uehatur pensilibus plumis atque illinc despiciat nos? 'cum ueniet contra, digito compesce labellum: 160 accusator erit qui uerbum dixerit "hic est." securus licet Aenean Rutulumque ferocem committas, nulli grauis est percussus Achilles aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus: ense uelut stricto quotiens Lucilius ardens 165 infremuit, rubet auditor cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa. inde ira et lacrimae. tecum prius ergo uoluta haec animo ante tubas: galeatum sero duelli paenitet.' experiar quid concedatur in illos 170 quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.



Satira II

Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt. indocti primum, quamquam plena omnia gypso Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum, 5 si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit et iubet archet pluteum seruare Cleanthas. frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis inter Socraticos notissima fossa cinaedos? 10 hispida membra quidem et durae per bracchia saetae promittunt atrocem animum, sed podice leui caeduntur tumidae medico ridente mariscae. rarus sermo illis et magna libido tacendi atque supercilio breuior coma. uerius ergo 15 et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur. horum simplicitas miserabilis, his furor ipse dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis Herculis inuadunt et de uirtute locuti 20 clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?' infamis Varillus ait, 'quo deterior te?' loripedem rectus derideat, Aethiopem albus. quis tulerit Gracchos de seditione querentes? quis caelum terris non misceat et mare caelo 25 si fur displiceat Verri, homicida Miloni, Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum, in tabulam Sullae si dicant discipuli tres? qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras 30 omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam solueret et patruo similes effunderet offas. nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent? 35 non tulit ex illis toruum Laronia quendam clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?' atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem: tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde 40 haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae. quod si uexantur leges ac iura, citari ante omnis debet Scantinia. respice primum et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos 45 defendit numerus iunctaeque umbone phalanges. magna inter molles concordia. non erit ullum exemplum in nostro tam detestabile sexu. Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam: Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque. 50 numquid nos agimus causas, ciuilia iura nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus? luctantur paucae, comedunt coloephia paucae. uos lanam trahitis calathisque peracta refertis uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum 55 Penelope melius, leuius torquetis Arachne, horrida quale facit residens in codice paelex. notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister liberto, dederit uiuus cur multa puellae. diues erit magno quae dormit tertia lecto. 60 tu nube atque tace: donant arcana cylindros. de nobis post haec tristis sententia fertur? dat ueniam coruis, uexat censura columbas.' fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid 65 non facient alii, cum tu multicia sumas, Cretice, et hanc uestem populo mirante perores in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla; damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet, 70 aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis. en habitum quo te leges ac iura ferentem uulneribus crudis populus modo uictor et illud montanum positis audiret uulgus aratris. quid non proclames, in corpore iudicis ista 75 si uideas? quaero an deceant multicia testem. acer et indomitus libertatisque magister, Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem et dabit in plures, sicut grex totus in agris unius scabie cadit et porrigine porci 80 uuaque conspecta liuorem ducit ab uua. foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu; nemo repente fuit turpissimus. accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo 85 atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam. sed more sinistro exagitata procul non intrat femina limen: solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,' clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.' 90 talia secreta coluerunt orgia taeda Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton. ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attollens oculos; uitreo bibit ille priapo 95 reticulumque comis auratum ingentibus implet caerulea indutus scutulata aut galbina rasa et per Iunonem domini iurante ministro; ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat 100 armatum, cum iam tolli uexilla iuberet. res memoranda nouis annalibus atque recenti historia, speculum ciuilis sarcina belli. nimirum summi ducis est occidere Galbam et curare cutem, summi constantia ciuis 105 Bebriaci campis solium adfectare Palati et pressum in faciem digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina. hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae, 110 hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister. quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat 115 iam more superuacuam cultris abrumpere carnem? quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem cornicini, siue hic recto cantauerat aere; signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti. 120 o proceres, censore opus est an haruspice nobis? scilicet horreres maioraque monstra putares, si mulier uitulum uel si bos ederet agnum? segmenta et longos habitus et flammea sumit arcano qui sacra ferens nutantia loro 125 sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis, unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes? traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir, nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas 130 nec quereris patri. uade ergo et cede seueri iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.' quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus nec multos adhibet.' liceat modo uiuere, fient, 135 fient ista palam, cupient et in acta referri. interea tormentum ingens nubentibus haeret quod nequeant parere et partu retinere maritos. sed melius, quod nil animis in corpora iuris natura indulget: steriles moriuntur, et illis 140 turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco. uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, lustrauitque fuga mediam gladiator harenam et Capitolinis generosior et Marcellis 145 et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum admoueas cuius tunc munere retia misit. esse aliquos manes et subterranea regna, Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, 150 atque una transire uadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur. sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli, quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus, 155 tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur sulpura cum taedis et si foret umida laurus. illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra litora Iuuernae promouimus et modo captas 160 Orcadas ac minima contentos nocte Britannos, sed quae nunc populi fiunt uictoris in urbe non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis mollior ardenti sese indulsisse tribuno. 165 aspice quid faciant commercia: uenerat obses, hic fiunt homines. nam si mora longior urbem indulsit pueris, non umquam derit amator. mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum: sic praetextatos referunt Artaxata mores. 170




Satira III

Quamuis digressu ueteris confusus amici laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum ciuem donare Sibyllae. ianua Baiarum est et gratum litus amoeni secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae; 5 nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae urbis et Augusto recitantes mense poetas? sed dum tota domus raeda componitur una, 10 substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae (nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex; omnis enim populo mercedem pendere iussa est 15 arbor et eiectis mendicat silua Camenis), in uallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles ueris. quanto praesentius esset numen aquis, uiridi si margine cluderet undas herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum. 20 hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, 25 dum noua canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria. uiuant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt, 30 quis facile est aedem conducere, flumina, portus, siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer, et praebere caput domina uenale sub hasta. quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae 35 munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint quales ex humili magna ad fastigia rerum extollit quotiens uoluit Fortuna iocari. 40 quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, si malus est, nequeo laudare et poscere; motus astrorum ignoro; funus promittere patris nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, 45 quae mandat, norunt alii; me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae. quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens aestuat occultis animus semperque tacendis? 50 nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti. carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult accusare potest. tanti tibi non sit opaci omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum, 55 ut somno careas ponendaque praemia sumas tristis et a magno semper timearis amico. quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris et quos praecipue fugiam, properabo fateri, nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites, 60 Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei? iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes et linguam et mores et cum tibicine chordas obliquas nec non gentilia tympana secum uexit et ad circum iussas prostare puellas. 65 ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, 70 Esquilias dictumque petunt a uimine collem, uiscera magnarum domuum dominique futuri. ingenium uelox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos: 75 grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. 80 horum ego non fugiam conchylia? me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, aduectus Romam quo pruna et cottana uento? usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum hausit Auentini baca nutrita Sabina? 85 quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum inualidi collum ceruicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur uocem angustam, qua deterius nec 90 ille sonat quo mordetur gallina marito? haec eadem licet et nobis laudare, sed illis creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit uel Dorida nullo cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur, 95 non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas infra uentriculum et tenui distantia rima. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: natio comoeda est. rides, maiore cachinno 100 concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat. non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni nocte dieque potest aliena sumere uultum 105 a facie, iactare manus laudare paratus, si bene ructauit, si rectum minxit amicus, si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. praeterea sanctum nihil ~aut~ ab inguine tutum, non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse 110 sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus. horum si nihil est, auiam resupinat amici. [scire uolunt secreta domus atque inde timeri.] et quoniam coepit Graecorum mentio, transi gymnasia atque audi facinus maioris abollae. 115 Stoicus occidit Baream delator amicum discipulumque senex ripa nutritus in illa ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus, 120 qui gentis uitio numquam partitur amicum, solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem exiguum de naturae patriaeque ueneno, limine summoueor, perierunt tempora longi seruitii; nusquam minor est iactura clientis. 125 quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem inpellat et ire praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet? 130 diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum filius; alter enim quantum in legione tribuni accipiunt donat Caluinae uel Catienae, ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu, cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres 135 et dubitas alta Chionen deducere sella. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam: protinus ad censum, de moribus ultima fiet 140 quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri iugera? quam multa magnaque paropside cenat?" quantum quisque sua nummorum seruat in arca, tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper 145 creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis. quid quod materiam praebet causasque iocorum omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, si toga sordidula est et rupta calceus alter pelle patet, uel si consuto uolnere crassum 150 atque recens linum ostendit non una cicatrix? nil habet infelix paupertas durius in se quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit, "si pudor est, et de puluino surgat equestri, cuius res legi non sufficit, et sedeant hic 155 lenonum pueri quocumque ex fornice nati, hic plaudat nitidus praeconis filius inter pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae." sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni. quis gener hic placuit censu minor atque puellae 160 sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres? quando in consilio est aedilibus? agmine facto debuerant olim tenues migrasse Quirites. haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat res angusta domi, sed Romae durior illis 165 conatus: magno hospitium miserabile, magno seruorum uentres, et frugi cenula magno. fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam contentusque illic Veneto duroque cucullo. 170 pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum festorum herboso colitur si quando theatro maiestas tandemque redit ad pulpita notum exodium, cum personae pallentis hiatum 175 in gremio matris formidat rusticus infans, aequales habitus illic similesque uidebis orchestram et populum; clari uelamen honoris sufficiunt tunicae summis aedilibus albae. hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus 180 quam satis est interdum aliena sumitur arca. commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes, ut te respiciat clauso Veiiento labello? 185 ille metit barbam, crinem hic deponit amati; plena domus libis uenalibus: accipe et istud fermentum tibi habe. praestare tributa clientes cogimur et cultis augere peculia seruis. quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam 190 aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce? nos urbem colimus tenui tibicine fultam magna parte sui; nam sic labentibus obstat uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum, 195 securos pendente iubet dormire ruina. uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, 200 ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae. lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci, nec non et paruulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, 205 iamque uetus Graecos seruabat cista libellos et diuina opici rodebant carmina mures. nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud perdidit infelix totum nihil. ultimus autem aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem 210 nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit. si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt uadimonia praetor. tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, 215 conferat inpensas; hic nuda et candida signa, hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, haec Asianorum uetera ornamenta deorum, hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam, hic modium argenti. meliora ac plura reponit 220 Persicus orborum lautissimus et merito iam suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes. si potes auelli circensibus, optima Sorae aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur quanti nunc tenebras unum conducis in annum. 225 hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus in tenuis plantas facili diffunditur haustu. uiue bidentis amans et culti uilicus horti unde epulum possis centum dare Pythagoreis. est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, 230 unius sese dominum fecisse lacertae. plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum admittunt? magnis opibus dormitur in urbe. 235 inde caput morbi. raedarum transitus arto uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae eripient somnum Druso uitulisque marinis. si uocat officium, turba cedente uehetur diues et ingenti curret super ora Liburna 240 atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus; namque facit somnum clausa lectica fenestra. ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat unda prior, magno populus premit agmine lumbos qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro 245 alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam. pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clauus mihi militis haeret. nonne uides quanto celebretur sportula fumo? centum conuiuae, sequitur sua quemque culina. 250 Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto uertice portat seruulus infelix et cursu uentilat ignem. scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco ueniente abies, atque altera pinum 255 plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur. nam si procubuit qui saxa Ligustica portat axis et euersum fudit super agmina montem, quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa inuenit? obtritum uolgi perit omne cadauer 260 more animae. domus interea secura patellas iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis striglibus et pleno componit lintea guto. haec inter pueros uarie properantur, at ille iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret 265 porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum infelix nec habet quem porrigat ore trientem. respice nunc alia ac diuersa pericula noctis: quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris 270 uasa cadant, quanto percussum pondere signent et laedant silicem. possis ignauus haberi et subiti casus inprouidus, ad cenam si intestatus eas: adeo tot fata, quot illa nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae. 275 ergo optes uotumque feras miserabile tecum, ut sint contentae patulas defundere pelues. ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas, noctem patitur lugentis amicum Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus: 280 [ergo non aliter poterit dormire; quibusdam] somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena uitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas. 285 me, quem luna solet deducere uel breue lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum. stat contra starique iubet. parere necesse est; 290 nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto, cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum sutor et elixi ueruecis labra comedit? nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem. 295 ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?" dicere si temptes aliquid tacitusue recedas, tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde irati faciunt. libertas pauperis haec est: pulsatus rogat et pugnis concisus adorat 300 ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti. nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te non derit clausis domibus postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. interdum et ferro subitus grassator agit rem: 305 armato quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et Gallinaria pinus, sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt. qua fornace graues, qua non incude catenae? maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne 310 uomer deficiat, ne marra et sarcula desint. felices proauorum atauos, felicia dicas saecula quae quondam sub regibus atque tribunis uiderunt uno contentam carcere Romam. his alias poteram et pluris subnectere causas, 315 sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est; nam mihi commota iamdudum mulio uirga adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam 320 conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos ueniam caligatus in agros.'





Satira IV

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum a uitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter. quid refert igitur, quantis iumenta fatiget 5 porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra, iugera quot uicina foro, quas emerit aedes [nemo malus felix, minime corruptor et idem] incestus, cum quo nuper uittata iacebat sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos? 10 sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter si fecisset idem caderet sub iudice morum; nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni crimine persona est? mullum sex milibus emit, 15 aequantem sane paribus sestertia libris, ut perhibent qui de magnis maiora locuntur. consilium laudo artificis, si munere tanto praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi; est ratio ulterior, magnae si misit amicae, 20 quae uehitur cluso latis specularibus antro. nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu succinctus patria quondam, Crispine, papyro? hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris 25 piscator quam piscis emi; prouincia tanti uendit agros, sed maiores Apulia uendit. qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem exiguam et modicae sumptam de margine cenae, 30 purpureus magni ructarit scurra Palati, iam princeps equitum, magna qui uoce solebat uendere municipes fracta de merce siluros? incipe, Calliope. licet et considere: non est cantandum, res uera agitur. narrate, puellae 35 Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas. cum iam semianimum laceraret Flauius orbem ultimus et caluo seruiret Roma Neroni, incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, 40 impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues. destinat hoc monstrum cumbae linique magister 45 pontifici summo. quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent? dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo, non dubitaturi fugitiuum dicere piscem 50 depastumque diu uiuaria Caesaris, inde elapsum ueterem ad dominum debere reuerti. si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo, 55 ne pereat. iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris, stridebat deformis hiems praedamque recentem seruabat; tamen hic properat, uelut urgueat auster. utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat 60 ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper. ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae; exclusi spectant admissa obsonia patres. itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit 65 'priuatis maiora focis. genialis agatur iste dies. propera stomachum laxare sagina et tua seruatum consume in saecula rhombum. ipse capi uoluit.' quid apertius? et tamen illi surgebant cristae. nihil est quod credere de se 70 non possit cum laudatur dis aequa potestas. sed derat pisci patinae mensura. uocantur ergo in consilium proceres, quos oderat ille, in quorum facie miserae magnaeque sedebat pallor amicitiae. primus clamante Liburno 75 'currite, iam sedit' rapta properabat abolla Pegasus, attonitae positus modo uilicus urbi. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi 80 iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium. maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saeuitiam damnare et honestum adferre liceret 85 consilium? sed quid uiolentius aure tyranni, cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso uere locuturi fatum pendebat amici? ille igitur numquam derexit bracchia contra torrentem, nec ciuis erat qui libera posset 90 uerba animi proferre et uitam inpendere uero. sic multas hiemes atque octogensima uidit solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. proximus eiusdem properabat Acilius aeui cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret 95 et domini gladiis tam festinata; sed olim prodigio par est in nobilitate senectus, unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. profuit ergo nihil misero quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena 100 uenator. quis enim iam non intellegat artes patricias? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. nec melior uultu quamuis ignobilis ibat Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae, 105 et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. Montani quoque uenter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum uix redolent duo funera, saeuior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, 110 et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia uilla, et cum mortifero prudens Veiiento Catullo, qui numquam uisae flagrabat amore puellae, grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, 115 caecus adulator dirusque ~a ponte~ satelles, dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque deuexae iactaret basia raedae. nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat 120 belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus et pegma et pueros inde ad uelaria raptos. non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro percussus, Bellona, tuo diuinat et 'ingens omen habes' inquit 'magni clarique triumphi. 125 regem aliquem capies, aut de temone Britanno excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis erectas in terga sudes?' hoc defuit unum Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. 'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo 130 dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur quae tenui muro spatiosum colligat orbem. debetur magnus patinae subitusque Prometheus. argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.' 135 uicit digna uiro sententia. nouerat ille luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno arderet. nulli maior fuit usus edendi tempestate mea: Circeis nata forent an 140 Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu, et semel aspecti litus dicebat echini. surgitur et misso proceres exire iubentur consilio, quos Albanam dux magnus in arcem 145 traxerat attonitos et festinare coactos, tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis anxia praecipiti uenisset epistula pinna. atque utinam his potius nugis tota illa dedisset 150 tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi inlustresque animas inpune et uindice nullo. sed periit postquam cerdonibus esse timendus coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.






Satira V

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena uiuere quadra, si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, quamuis iurato metuam tibi credere testi. 5 uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit aluo: nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars dimidia breuior? tantine iniuria cenae, tam ieiuna fames, cum possit honestius illic 10 et tremere et sordes farris mordere canini? primo fige loco, quod tu discumbere iussus mercedem solidam ueterum capis officiorum. fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex, et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post 15 si libuit menses neglectum adhibere clientem, tertia ne uacuo cessaret culcita lecto, 'una simus' ait. uotorum summa. quid ultra quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne 20 tota salutatrix iam turba peregerit orbem, sideribus dubiis aut illo tempore quo se frigida circumagunt pigri serraca Bootae. qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit lana pati: de conuiua Corybanta uidebis. 25 iurgia proludunt, sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges uulnera mappa, inter uos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina feruet commissa lagona. ipse capillato diffusum consule potat 30 calcatamque tenet bellis socialibus uuam. cardiaco numquam cyathum missurus amico cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus deleuit multa ueteris fuligine testae, 35 quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, uel, si quando datur, custos adfixus ibidem, 40 qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos. da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis. nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert a digitis, quas in uaginae fronte solebat ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae. 45 tu Beneuentani sutoris nomen habentem siccabis calicem nasorum quattuor ac iam quassatum et rupto poscentem sulpura uitro. si stomachus domini feruet uinoque ciboque, frigidior Geticis petitur decocta pruinis. 50 non eadem uobis poni modo uina querebar? uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri et cui per mediam nolis occurrere noctem, cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae. 55 flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci et, ne te teneam, Romanorum omnia regum friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem respice, cum sities. nescit tot milibus emptus 60 pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas digna supercilio. quando ad te peruenit ille? quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? quippe indignatur ueteri parere clienti quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. 65 [maxima quaeque domus seruis est plena superbis.] ecce alius quanto porrexit murmure panem uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, quae genuinum agitent, non admittentia morsum. sed tener et niueus mollique siligine fictus 70 seruatur domino. dextram cohibere memento; salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te inprobulum, superest illic qui ponere cogat: 'uis tu consuetis, audax conuiua, canistris impleri panisque tui nouisse colorem?' 75 'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.' aspice quam longo distinguat pectore lancem 80 quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta asparagis qua despiciat conuiuia cauda, dum uenit excelsi manibus sublata ministri. sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo ponitur exigua feralis cena patella. 85 ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui pallidus adfertur misero tibi caulis olebit lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod canna Micipsarum prora subuexit acuta, propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur, 90 quod tutos etiam facit a serpentibus atris. mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit, retibus adsiduis penitus scrutante macello 95 proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia uendat. Virroni muraena datur, quae maxima uenit gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, 100 dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, contemnunt mediam temeraria lina Charybdim: uos anguilla manet longae cognata colubrae aut ~glacie aspersus~ maculis Tiberinus et ipse uernula riparum, pinguis torrente cloaca 105 et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem. nemo petit, modicis quae mittebantur amicis a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat largiri; namque et titulis et fascibus olim 110 maior habebatur donandi gloria. solum poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto, esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis. anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flaui dignus ferro Meleagri 115 spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer tunc erit et facient optata tonitrua cenas maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit, 'o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.' structorem interea, ne qua indignatio desit, 120 saltantem spectes et chironomunta uolanti cultello, donec peragat dictata magistri omnia; nec minimo sane discrimine refert quo gestu lepores et quo gallina secetur. duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus 125 et ponere foris, si quid temptaueris umquam hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat Virro tibi sumitue tuis contacta labellis pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae 130 non audent homines pertusa dicere laena. quadringenta tibi si quis deus aut similis dis et melior fatis donaret homuncio, quantus ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! 'da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis 135 ilibus?' o nummi, uobis hunc praestat honorem, uos estis frater. dominus tamen et domini rex si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula luserit Aeneas nec filia dulcior illo. [iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.] 140 sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres in gremium patris fundat semel, ipse loquaci gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit adferri minimasque nuces assemque rogatum, ad mensam quotiens parasitus uenerit infans. 145 uilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, sed quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit poma dari, quorum solo pascaris odore, 150 qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris: tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella. 155 forsitan inpensae Virronem parcere credas. hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem cogaris pressoque diu stridere molari. 160 tu tibi liber homo et regis conuiua uideris: captum te nidore suae putat ille culinae, nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum uel nodus tantum et signum de paupere loro? 165 spes bene cenandi uos decipit. 'ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam ueniet minor altilis.' inde parato intactoque omnes et stricto pane tacetis. ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre 170 si potes, et debes. pulsandum uertice raso praebebis quandoque caput nec dura timebis flagra pati, his epulis et tali dignus amico.





Satira VI

Credo Pudicitiam Saturno rege moratam in terris uisamque diu, cum frigida paruas praeberet spelunca domos ignemque laremque et pecus et dominos communi clauderet umbra, siluestrem montana torum cum sterneret uxor 5 frondibus et culmo uicinarumque ferarum pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius turbauit nitidos extinctus passer ocellos, sed potanda ferens infantibus ubera magnis et saepe horridior glandem ructante marito. 10 quippe aliter tunc orbe nouo caeloque recenti uiuebant homines, qui rupto robore nati compositiue luto nullos habuere parentes. multa Pudicitiae ueteris uestigia forsan aut aliqua exstiterint et sub Ioue, sed Ioue nondum 15 barbato, nondum Graecis iurare paratis per caput alterius, cum furem nemo timeret caulibus ac pomis et aperto uiueret horto. paulatim deinde ad superos Astraea recessit hac comite, atque duae pariter fugere sorores. 20 anticum et uetus est alienum, Postume, lectum concutere atque sacri genium contemnere fulcri. omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas: uiderunt primos argentea saecula moechos. conuentum tamen et pactum et sponsalia nostra 25 tempestate paras iamque a tonsore magistro pecteris et digito pignus fortasse dedisti? certe sanus eras. uxorem, Postume, ducis? dic qua Tisiphone, quibus exagitere colubris. ferre potes dominam saluis tot restibus ullam, 30 cum pateant altae caligantesque fenestrae, cum tibi uicinum se praebeat Aemilius pons? aut si de multis nullus placet exitus, illud nonne putas melius, quod tecum pusio dormit? pusio, qui noctu non litigat, exigit a te 35 nulla iacens illic munuscula, nec queritur quod et lateri parcas nec quantum iussit anheles. sed placet Vrsidio lex Iulia: tollere dulcem cogitat heredem, cariturus turture magno mullorumque iubis et captatore macello. 40 quid fieri non posse putes, si iungitur ulla Vrsidio? si moechorum notissimus olim stulta maritali iam porrigit ora capistro, quem totiens texit perituri cista Latini? quid quod et antiquis uxor de moribus illi 45 quaeritur? o medici, nimiam pertundite uenam. delicias hominis! Tarpeium limen adora pronus et auratam Iunoni caede iuuencam, si tibi contigerit capitis matrona pudici. paucae adeo Cereris uittas contingere dignae, 50 quarum non timeat pater oscula. necte coronam postibus et densos per limina tende corymbos. unus Hiberinae uir sufficit? ocius illud extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno. magna tamen fama est cuiusdam rure paterno 55 uiuentis. uiuat Gabiis ut uixit in agro, uiuat Fidenis, et agello cedo paterno. quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars? porticibusne tibi monstratur femina uoto 60 digna tuo? cuneis an habent spectacula totis quod securus ames quodque inde excerpere possis? chironomon Ledam molli saltante Bathyllo Tuccia uesicae non imperat, Apula gannit, [sicut in amplexu, subito et miserabile longum.] 65 attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit. ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant, et uacuo clusoque sonant fora sola theatro, atque a plebeis longe Megalesia, tristes personam thyrsumque tenent et subligar Acci. 70 Vrbicus exodio risum mouet Atellanae gestibus Autonoes, hunc diligit Aelia pauper. soluitur his magno comoedi fibula, sunt quae Chrysogonum cantare uetent, Hispulla tragoedo gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur? 75 accipis uxorem de qua citharoedus Echion aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules. longa per angustos figamus pulpita uicos, ornentur postes et grandi ianua lauro, ut testudineo tibi, Lentule, conopeo 80 nobilis Euryalum murmillonem exprimat infans. nupta senatori comitata est Eppia ludum ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi prodigia et mores urbis damnante Canopo. inmemor illa domus et coniugis atque sororis 85 nil patriae indulsit, plorantisque improba natos utque magis stupeas ludos Paridemque reliquit. sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset paruula cunis, contempsit pelagus; famam contempserat olim, 90 cuius apud molles minima est iactura cathedras. Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem pertulit Ionium constanti pectore, quamuis mutandum totiens esset mare. iusta pericli si ratio est et honesta, timent pauidoque gelantur 95 pectore nec tremulis possunt insistere plantis: fortem animum praestant rebus quas turpiter audent. si iubeat coniunx, durum est conscendere nauem, tunc sentina grauis, tunc summus uertitur aer: quae moechum sequitur, stomacho ualet. illa maritum 100 conuomit, haec inter nautas et prandet et errat per puppem et duros gaudet tractare rudentis. qua tamen exarsit forma, qua capta iuuenta Eppia? quid uidit propter quod ludia dici sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur 105 coeperat et secto requiem sperare lacerto; praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus et acre malum semper stillantis ocelli. sed gladiator erat. facit hoc illos Hyacinthos; 110 hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori atque uiro. ferrum est quod amant. hic Sergius idem accepta rude coepisset Veiiento uideri. quid priuata domus, quid fecerit Eppia, curas? respice riuales diuorum, Claudius audi 115 quae tulerit. dormire uirum cum senserat uxor, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos 118 ausa Palatino et tegetem praeferre cubili 117 linquebat comite ancilla non amplius una. 119 sed nigrum flauo crinem abscondente galero intrauit calidum ueteri centone lupanar et cellam uacuam atque suam; tunc nuda papillis prostitit auratis titulum mentita Lyciscae ostenditque tuum, generose Britannice, uentrem. excepit blanda intrantis atque aera poposcit. 125 [continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.] mox lenone suas iam dimittente puellas tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam clausit, adhuc ardens rigidae tentigine uoluae, et lassata uiris necdum satiata recessit, 130 obscurisque genis turpis fumoque lucernae foeda lupanaris tulit ad puluinar odorem. hippomanes carmenque loquar coctumque uenenum priuignoque datum? faciunt grauiora coactae imperio sexus minimumque libidine peccant. 135 'optima sed quare Caesennia teste marito?' bis quingena dedit. tanti uocat ille pudicam, nec pharetris Veneris macer est aut lampade feruet: inde faces ardent, ueniunt a dote sagittae. libertas emitur. coram licet innuat atque 140 rescribat: uidua est, locuples quae nupsit auaro. 'cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?' si uerum excutias, facies non uxor amatur. tres rugae subeant et se cutis arida laxet, fiant obscuri dentes oculique minores, 145 'collige sarcinulas' dicet libertus 'et exi. iam grauis es nobis et saepe emungeris. exi ocius et propera. sicco uenit altera naso.' interea calet et regnat poscitque maritum pastores et ouem Canusinam ulmosque Falernas— 150 quantulum in hoc!—pueros omnes, ergastula tota, quodque domi non est, sed habet uicinus, ematur. mense quidem brumae, cum iam mercator Iason clausus et armatis obstat casa candida nautis, grandia tolluntur crystallina, maxima rursus 155 murrina, deinde adamas notissimus et Beronices in digito factus pretiosior. hunc dedit olim barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori, obseruant ubi festa mero pede sabbata reges et uetus indulget senibus clementia porcis. 160 'nullane de tantis gregibus tibi digna uidetur?' sit formonsa, decens, diues, fecunda, uetustos porticibus disponat auos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara auis in terris nigroque simillima cycno, 165 quis feret uxorem cui constant omnia? malo, malo Venustinam quam te, Cornelia, mater Gracchorum, si cum magnis uirtutibus adfers grande supercilium et numeras in dote triumphos. tolle tuum, precor, Hannibalem uictumque Syphacem 170 in castris et cum tota Carthagine migra. 'parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas; nil pueri faciunt, ipsam configite matrem' Amphion clamat, sed Paean contrahit arcum. extulit ergo greges natorum ipsumque parentem, 175 dum sibi nobilior Latonae gente uidetur atque eadem scrofa Niobe fecundior alba. quae tanti grauitas, quae forma, ut se tibi semper inputet? huius enim rari summique uoluptas nulla boni, quotiens animo corrupta superbo 180 plus aloes quam mellis habet. quis deditus autem usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert horreat inque diem septenis oderit horis? quaedam parua quidem, sed non toleranda maritis. nam quid rancidius quam quod se non putat ulla 185 formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est, de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece: [cum sit turpe magis nostris nescire Latine.] hoc sermone pauent, hoc iram, gaudia, curas, hoc cuncta effundunt animi secreta. quid ultra? 190 concumbunt Graece. dones tamen ista puellis, tune etiam, quam sextus et octogensimus annus pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus in uetula. quotiens lasciuum interuenit illud zoe kai psyche, modo sub lodice relictis 195 uteris in turba. quod enim non excitet inguen uox blanda et nequam? digitos habet. ut tamen omnes subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos. si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis 200 non es amaturus, ducendi nulla uidetur causa, nec est quare cenam et mustacea perdas labente officio crudis donanda, nec illud quod prima pro nocte datur, cum lance beata Dacicus et scripto radiat Germanicus auro. 205 si tibi simplicitas uxoria, deditus uni est animus, summitte caput ceruice parata ferre iugum. nullam inuenies quae parcat amanti. ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis et spoliis; igitur longe minus utilis illi 210 uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus. nil umquam inuita donabis coniuge, uendes hac obstante nihil, nihil haec si nolet emetur. haec dabit affectus: ille excludatur amicus iam senior, cuius barbam tua ianua uidit. 215 testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi riualis dictabitur heres. 'pone crucem seruo.' 'meruit quo crimine seruus supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi; 220 nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.' 'o demens, ita seruus homo est? nil fecerit, esto: hoc uolo, sic iubeo, sit pro ratione uoluntas.' imperat ergo uiro. sed mox haec regna relinquit permutatque domos et flammea conterit; inde 225 auolat et spreti repetit uestigia lecti. ornatas paulo ante fores, pendentia linquit uela domus et adhuc uirides in limine ramos. sic crescit numerus, sic fiunt octo mariti quinque per autumnos, titulo res digna sepulcri. 230 desperanda tibi salua concordia socru. illa docet spoliis nudi gaudere mariti, illa docet missis a corruptore tabellis nil rude nec simplex rescribere, decipit illa custodes aut aere domat. tum corpore sano 235 aduocat Archigenen onerosaque pallia iactat. abditus interea latet et secretus adulter inpatiensque morae silet et praeputia ducit. scilicet expectas ut tradat mater honestos atque alios mores quam quos habet? utile porro 240 filiolam turpi uetulae producere turpem. nulla fere causa est in qua non femina litem mouerit. accusat Manilia, si rea non est. conponunt ipsae per se formantque libellos, principium atque locos Celso dictare paratae. 245 endromidas Tyrias et femineum ceroma quis nescit, uel quis non uidit uulnera pali, quem cauat adsiduis rudibus scutoque lacessit atque omnis implet numeros dignissima prorsus Florali matrona tuba, nisi si quid in illo 250 pectore plus agitat ueraeque paratur harenae? quem praestare potest mulier galeata pudorem, quae fugit a sexu? uires amat. haec tamen ipsa uir nollet fieri; nam quantula nostra uoluptas! quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, 255 balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen! uel si diuersa mouebit proelia, tu felix ocreas uendente puella. hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum delicias et panniculus bombycinus urit. 260 aspice quo fremitu monstratos perferat ictus et quanto galeae curuetur pondere, quanta poplitibus sedeat quam denso fascia libro, et ride positis scaphium cum sumitur armis. dicite uos, neptes Lepidi caeciue Metelli 265 Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli? semper habet lites alternaque iurgia lectus in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo. tum grauis illa uiro, tunc orba tigride peior, 270 cum simulat gemitus occulti conscia facti, aut odit pueros aut ficta paelice plorat uberibus semper lacrimis semperque paratis in statione sua atque expectantibus illam, quo iubeat manare modo. tu credis amorem, 275 tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae! sed iacet in serui complexibus aut equitis. dic, dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem. 280 haeremus. dic ipsa. 'olim conuenerat' inquit 'ut faceres tu quod uelles, nec non ego possem indulgere mihi. clames licet et mare caelo confundas, homo sum.' nihil est audacius illis deprensis: iram atque animos a crimine sumunt. 285 unde haec monstra tamen uel quo de fonte requiris? praestabat castas humilis fortuna Latinas quondam, nec uitiis contingi parua sinebant tecta labor somnique breues et uellere Tusco uexatae duraeque manus ac proximus urbi 290 Hannibal et stantes Collina turre mariti. nunc patimur longae pacis mala, saeuior armis luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem. nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo paupertas Romana perit. hinc fluxit ad istos 295 et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos atque coronatum et petulans madidumque Tarentum. prima peregrinos obscena pecunia mores intulit, et turpi fregerunt saecula luxu diuitiae molles. quid enim uenus ebria curat? 300 inguinis et capitis quae sint discrimina nescit grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet, cum perfusa mero spumant unguenta Falerno, cum bibitur concha, cum iam uertigine tectum ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis. 305 i nunc et dubita qua sorbeat aera sanna Maura, Pudicitiae ueterem cum praeterit aram, 308 Tullia quid dicat, notae collactea Maurae. 307 noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic 309 effigiemque deae longis siphonibus implent inque uices equitant ac Luna teste mouentur, inde domos abeunt: tu calcas luce reuersa coniugis urinam magnos uisurus amicos. nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos incitat et cornu pariter uinoque feruntur 315 attonitae crinemque rotant ululantque Priapi maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor concubitus, quae uox saltante libidine, quantus ille meri ueteris per crura madentia torrens! lenonum ancillas posita Saufeia corona 320 prouocat et tollit pendentis praemia coxae, ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat: palma inter dominas, uirtus natalibus aequa. nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient ad uerum, quibus incendi iam frigidus aeuo 325 Laomedontiades et Nestoris hirnea possit. tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex, ac pariter toto repetitus clamor ab antro 'iam fas est, admitte uiros.' dormitat adulter, illa iubet sumpto iuuenem properare cucullo; 330 si nihil est, seruis incurritur; abstuleris spem seruorum, uenit et conductus aquarius; hic si quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam quo minus inposito clunem summittat asello. atque utinam ritus ueteres et publica saltem 335 his intacta malis agerentur sacra; sed omnes nouerunt Mauri atque Indi quae psaltria penem maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, intulerit, ubi uelari pictura iubetur 340 quaecumque alterius sexus imitata figuras. et quis tunc hominum contemptor numinis, aut quis simpuuium ridere Numae nigrumque catinum et Vaticano fragiles de monte patellas ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras? 345 [audio quid ueteres olim moneatis amici, 'pone seram, cohibe.' sed quis custodiet ipsos custodes? cauta est et ab illis incipit uxor.] iamque eadem summis pariter minimisque libido, nec melior silicem pedibus quae conterit atrum 350 quam quae longorum uehitur ceruice Syrorum. ut spectet ludos, conducit Ogulnia uestem, conducit comites, sellam, ceruical, amicas, nutricem et flauam cui det mandata puellam. haec tamen argenti superest quodcumque paterni 355 leuibus athletis et uasa nouissima donat. multis res angusta domi, sed nulla pudorem paupertatis habet nec se metitur ad illum quem dedit haec posuitque modum. tamen utile quid sit prospiciunt aliquando uiri, frigusque famemque 360 formica tandem quidam expauere magistra: prodiga non sentit pereuntem femina censum. ac uelut exhausta recidiuus pullulet arca nummus et e pleno tollatur semper aceruo, non umquam reputant quanti sibi gaudia constent. 365 in quacumque domo uiuit luditque professus Ox1 obscenum, tremula promittit et omnia dextra, Ox2 inuenies omnis turpes similesque cinaedis. Ox3 his uiolare cibos sacraeque adsistere mensae Ox4 permittunt, et uasa iubent frangenda lauari Ox5 cum colocyntha bibit uel cum barbata chelidon. Ox6 purior ergo tuis laribus meliorque lanista, Ox7 in cuius numero longe migrare iubetur Ox8 psyllus ab ~eupholio.~ quid quod nec retia turpi Ox9 iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem Ox10 munimenta umeri ~pulsatamque arma~ tridentem Ox11 qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi Ox12 accipit has animas aliusque in carcere neruos. Ox13 sed tibi communem calicem facit uxor et illis Ox14 cum quibus Albanum Surrentinumque recuset Ox15 flaua ruinosi lupa degustare sepulchri. Ox16 horum consiliis nubunt subitaeque recedunt, Ox17 his languentem animum ~seruant~ et seria uitae, Ox18 his clunem atque latus discunt uibrare magistris, Ox19 quicquid praeterea scit qui docet. haud tamen illi Ox20 semper habenda fides: oculos fuligine pascit Ox21 distinctus croceis et reticulatus adulter. Ox22 suspectus tibi sit, quanto uox mollior et quo Ox23 saepius in teneris haerebit dextera lumbis. Ox24 hic erit in lecto fortissimus; exuit illic Ox25 personam docili Thais saltata Triphallo. Ox26 quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat: Ox27 purum te contendo uirum. contendo: fateris? Ox28 an uocat ancillas tortoris pergula? noui Ox29 consilia et ueteres quaecumque monetis amici, Ox30 'pone seram, cohibe'. sed quis custodiet ipsos Ox31 custodes, qui nunc lasciuae furta puellae Ox32 hac mercede silent? crimen commune tacetur. Ox33 prospicit hoc prudens et a illis incipit uxor. Ox34 sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper 366 oscula delectent et desperatio barbae et quod abortiuo non est opus. illa uoluptas summa tamen, quom iam calida matura iuuenta inguina traduntur medicis, iam pectine nigro. 370 ergo expectatos ac iussos crescere primum testiculos, postquam coeperunt esse bilibres, tonsoris tantum damno rapit Heliodorus. mangonum pueros uera ac miserabilis urit 373a debilitas, follisque pudet cicerisque relicti. 373b conspicuus longe cunctisque notabilis intrat balnea nec dubie custodem uitis et horti prouocat a domina factus spado. dormiat ille cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque tondendum eunucho Bromium committere noli. si gaudet cantu, nullius fibula durat uocem uendentis praetoribus. organa semper 380 in manibus, densi radiant testudine tota sardonyches, crispo numerantur pectine chordae quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se solatur gratoque indulget basia plectro. quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi 385 et farre et uino Ianum Vestamque rogabat, an Capitolinam deberet Pollio quercum sperare et fidibus promittere. quid faceret plus aegrotante uiro, medicis quid tristibus erga filiolum? stetit ante aram nec turpe putauit 390 pro cithara uelare caput dictataque uerba pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna. dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime diuom, respondes his, Iane pater? magna otia caeli; non est, quod uideo, non est quod agatur apud uos. 395 haec de comoedis te consulit, illa tragoedum commendare uolet: uaricosus fiet haruspex. sed cantet potius quam totam peruolet urbem audax et coetus possit quae ferre uirorum cumque paludatis ducibus praesente marito 400 ipsa loqui recta facie siccisque mamillis. haec eadem nouit quid toto fiat in orbe, quid Seres, quid Thraces agant, secreta nouercae et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter; dicet quis uiduam praegnatem fecerit et quo 405 mense, quibus uerbis concumbat quaeque, modis quot. instantem regi Armenio Parthoque cometen prima uidet, famam rumoresque illa recentis excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten in populos magnoque illic cuncta arua teneri 410 diluuio, nutare urbes, subsidere terras, quocumque in triuio, cuicumque est obuia, narrat. nec tamen id uitium magis intolerabile quam quod uicinos humiles rapere et concidere loris ~exortata~ solet. nam si latratibus alti 415 rumpuntur somni, 'fustes huc ocius' inquit 'adferte' atque illis dominum iubet ante feriri, deinde canem. grauis occursu, taeterrima uultu balnea nocte subit, conchas et castra moueri nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu, 420 cum lassata graui ceciderunt bracchia massa, callidus et cristae digitos inpressit aliptes ac summum dominae femur exclamare coegit. conuiuae miseri interea somnoque fameque urguentur. tandem illa uenit rubicundula, totum 425 oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna admotum pedibus, de quo sextarius alter ducitur ante cibum rabidam facturus orexim, dum redit et loto terram ferit intestino. marmoribus riui properant, aurata Falernum 430 peluis olet; nam sic, tamquam alta in dolia longus deciderit serpens, bibit et uomit. ergo maritus nauseat atque oculis bilem substringit opertis. illa tamen grauior, quae cum discumbere coepit laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, 435 committit uates et comparat, inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum. cedunt grammatici, uincuntur rhetores, omnis turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur, altera nec mulier. uerborum tanta cadit uis, 440 tot pariter pelues ac tintinnabula dicas pulsari. iam nemo tubas, nemo aera fatiget: una laboranti poterit succurrere Lunae. inponit finem sapiens et rebus honestis; nam quae docta nimis cupit et facunda uideri 445 crure tenus medio tunicas succingere debet, caedere Siluano porcum, quadrante lauari. non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit, dicendi genus, aut curuum sermone rotato torqueat enthymema, nec historias sciat omnes, 450 sed quaedam ex libris et non intellegat. odi hanc ego quae repetit uoluitque Palaemonis artem seruata semper lege et ratione loquendi ignotosque mihi tenet antiquaria uersus nec curanda uiris. opicae castiget amicae 455 uerba: soloecismum liceat fecisse marito. nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil, cum uiridis gemmas collo circumdedit et cum auribus extentis magnos commisit elenchos. [intolerabilius nihil est quam femina diues.] 460 interea foeda aspectu ridendaque multo pane tumet facies aut pinguia Poppaeana spirat et hinc miseri uiscantur labra mariti. ad moechum lota ueniunt cute. quando uideri uult formonsa domi? moechis foliata parantur, 465 his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi. tandem aperit uultum et tectoria prima reponit, incipit agnosci, atque illo lacte fouetur propter quod secum comites educit asellas exul Hyperboreum si dimittatur ad axem. 470 sed quae mutatis inducitur atque fouetur tot medicaminibus coctaeque siliginis offas accipit et madidae, facies dicetur an ulcus? est pretium curae penitus cognoscere toto quid faciant agitentque die. si nocte maritus 475 auersus iacuit, periit libraria, ponunt cosmetae tunicas, tarde uenisse Liburnus dicitur et poenas alieni pendere somni cogitur, hic frangit ferulas, rubet ille flagello, hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent. 480 uerberat atque obiter faciem linit, audit amicas aut latum pictae uestis considerat aurum et caedit, longi relegit transuersa diurni et caedit, donec lassis caedentibus 'exi' intonet horrendum iam cognitione peracta. 485 praefectura domus Sicula non mitior aula. nam si constituit solitoque decentius optat ornari et properat iamque expectatur in hortis aut apud Isiacae potius sacraria lenae, disponit crinem laceratis ipsa capillis 490 nuda umeros Psecas infelix nudisque mamillis. 'altior hic quare cincinnus?' taurea punit continuo flexi crimen facinusque capilli. quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae, si tibi displicuit nasus tuus? altera laeuum 495 extendit pectitque comas et uoluit in orbem. est in consilio materna admotaque lanis emerita quae cessat acu; sententia prima huius erit, post hanc aetate atque arte minores censebunt, tamquam famae discrimen agatur 500 aut animae: tanta est quaerendi cura decoris. tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum aedificat caput: Andromachen a fronte uidebis, post minor est, credas aliam. cedo si breue parui sortita est lateris spatium breuiorque uidetur 505 uirgine Pygmaea nullis adiuta coturnis et leuis erecta consurgit ad oscula planta. nulla uiri cura interea nec mentio fiet damnorum. uiuit tamquam uicina mariti, hoc solo propior, quod amicos coniugis odit 510 et seruos, grauis est rationibus. ecce furentis Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens semiuir, obsceno facies reuerenda minori, mollia qui rapta secuit genitalia testa iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt 515 plebeia et Phrygia uestitur bucca tiara. grande sonat metuique iubet Septembris et austri aduentum, nisi se centum lustrauerit ouis et xerampelinas ueteres donauerit ipsi, ut quidquid subiti et magni discriminis instat 520 in tunicas eat et totum semel expiet annum. hibernum fracta glacie descendet in amnem, ter matutino Tiberi mergetur et ipsis uerticibus timidum caput abluet, inde superbi totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis 525 erepet genibus; si candida iusserit Io, ibit ad Aegypti finem calidaque petitas a Meroe portabit aquas, ut spargat in aede Isidis, antiquo quae proxima surgit ouili. credit enim ipsius dominae se uoce moneri. 530 en animam et mentem cum qua di nocte loquantur! ergo hic praecipuum summumque meretur honorem qui grege linigero circumdatus et grege caluo plangentis populi currit derisor Anubis. ille petit ueniam, quotiens non abstinet uxor 535 concubitu sacris obseruandisque diebus magnaque debetur uiolato poena cadurco et mouisse caput uisa est argentea serpens; illius lacrimae meditataque murmura praestant ut ueniam culpae non abnuat ansere magno 540 scilicet et tenui popano corruptus Osiris. cum dedit ille locum, cophino fenoque relicto arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem, interpres legum Solymarum et magna sacerdos arboris ac summi fida internuntia caeli. 545 implet et illa manum, sed parcius; aere minuto qualiacumque uoles Iudaei somnia uendunt. spondet amatorem tenerum uel diuitis orbi testamentum ingens calidae pulmone columbae tractato Armenius uel Commagenus haruspex; 550 pectora pullorum rimabitur, exta catelli interdum et pueri; faciet quod deferat ipse. Chaldaeis sed maior erit fiducia: quidquid dixerit astrologus, credent a fonte relatum Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant 555 et genus humanum damnat caligo futuri. praecipuus tamen est horum, qui saepius exul, cuius amicitia conducendaque tabella magnus ciuis obit et formidatus Othoni. inde fides artis, sonuit si dextera ferro 560 laeuaque, si longe castrorum in carcere mansit. nemo mathematicus genium indemnatus habebit, sed qui paene perit, cui uix in Cyclada mitti contigit et parua tandem caruisse Seripho. consulit ictericae lento de funere matris, 565 ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem efferat et patruos, an sit uicturus adulter post ipsam; quid enim maius dare numina possunt? haec tamen ignorat quid sidus triste minetur Saturni, quo laeta Venus se proferat astro, 570 quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro: illius occursus etiam uitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra uiro patriamque petente 575 non ibit pariter numeris reuocata Thrasylli. ad primum lapidem uectari cum placet, hora sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli angulus, inspecta genesi collyria poscit; aegra licet iaceat, capiendo nulla uidetur 580 aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris. si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque metarum et sortes ducet frontemque manumque praebebit uati crebrum poppysma roganti. diuitibus responsa dabit Phryx augur et inde 585 conductus, dabit astrorum mundique peritus atque aliquis senior qui publica fulgura condit. plebeium in circo positum est et in aggere fatum. quae nudis longum ostendit ceruicibus aurum consulit ante falas delphinorumque columnas 590 an saga uendenti nubat caupone relicto. hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis nutricis tolerant fortuna urguente labores, sed iacet aurato uix ulla puerpera lecto. tantum artes huius, tantum medicamina possunt, 595 quae steriles facit atque homines in uentre necandos conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum porrige quidquid erit; nam si distendere uellet et uexare uterum pueris salientibus, esses Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres 600 impleret tabulas numquam tibi mane uidendus. transeo suppositos et gaudia uotaque saepe ad spurcos decepta lacus, saepe inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos. stat Fortuna inproba noctu 605 adridens nudis infantibus: hos fouet omni inuoluitque sinu, domibus tunc porrigit altis secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se ingerit utque suos semper producit alumnos. hic magicos adfert cantus, hic Thessala uendit 610 philtra, quibus ualeat mentem uexare mariti et solea pulsare natis. quod desipis, inde est, inde animi caligo et magna obliuio rerum quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non [semper aquam portes rimosa ad dolia, semper 614a istud onus subeas ipsis manantibus urnis, 614b quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.] 614c et furere incipias ut auunculus ille Neronis, cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit. quae non faciet quod principis uxor? ardebant cuncta et fracta conpage ruebant non aliter quam si fecisset Iuno maritum insanum. minus ergo nocens erit Agrippinae 620 boletus, siquidem unius praecordia pressit ille senis tremulumque caput descendere iussit in caelum et longa manantia labra saliua: haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet, haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres. 625 tanti partus equae, tanti una uenefica constat. oderunt natos de paelice; nemo repugnet, nemo uetet, iam iam priuignum occidere fas est. uos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res, custodite animas et nulli credite mensae: 630 liuida materno feruent adipata ueneno. mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas. fingimus haec altum satura sumente coturnum scilicet, et finem egressi legemque priorum 635 grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu, montibus ignotum Rutulis caeloque Latino? nos utinam uani. sed clamat Pontia 'feci, confiteor, puerisque meis aconita paraui, quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.' 640 tune duos una, saeuissima uipera, cena? tune duos? 'septem, si septem forte fuissent.' credamus tragicis quidquid de Colchide torua dicitur et Procne; nil contra conor. et illae grandia monstra suis audebant temporibus, sed 645 non propter nummos. minor admiratio summis debetur monstris, quotiens facit ira nocentes hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons subtrahitur cliuoque latus pendente recedit. 650 illam ego non tulerim quae conputat et scelus ingens sana facit. spectant subeuntem fata mariti Alcestim et, similis si permutatio detur, morte uiri cupiant animam seruare catellae. occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae 655 mane, Clytemestram nullus non uicus habebit. hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laeuaque tenebat; at nunc res agitur tenui pulmone rubetae, sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides 660 Pontica ter uicti cautus medicamina regis.






Satira VII

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum; solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent 5 praecones fieri, cum desertis Aganippes uallibus esuriens migraret in atria Clio. nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae et uendas potius commissa quod auctio uendit 10 stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas, Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti. hoc satius quam si dicas sub iudice 'uidi' quod non uidisti; faciant equites Asiani, [quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni] 15 altera quos nudo traducit gallica talo. nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium uocale modis laurumque momordit. hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos 20 materiamque sibi ducis indulgentia quaerit. si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum praesidia atque ideo croceae membrana tabellae impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae componis dona Veneris, Telesine, marito, 25 aut clude et positos tinea pertunde libellos. frange miser calamum uigilataque proelia dele, qui facis in parua sublimia carmina cella, ut dignus uenias hederis et imagine macra. spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus 30 tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. 35 accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste, quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit uersus atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes. 40 haec longe ferrata domus seruire iubetur in qua sollicitas imitatur ianua portas. scit dare libertos extrema in parte sedentis ordinis et magnas comitum disponere uoces; nemo dabit regum quanti subsellia constant 45 et quae conducto pendent anabathra tigillo quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos ducimus et litus sterili uersamus aratro. nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi 50 [consuetudo mali, tenet insanabile multos] scribendi cacoethes et aegro in corde senescit. sed uatem egregium, cui non sit publica uena, qui nihil eitum soleat deducere, nec qui communi feriat carmen triuiale moneta, 55 hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro Pierio thyrsumque potest contingere maesta 60 paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.' quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur pectora uestra duas non admittentia curas? 65 magnae mentis opus nec de lodice paranda attonitae currus et equos faciesque deorum aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys. nam si Vergilio puer et tolerabile desset hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, 70 surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno, cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus? non habet infelix Numitor quod mittat amico, Quintillae quod donet habet, nec defuit illi 75 unde emeret multa pascendum carne leonem iam domitum; constat leuiori belua sumptu nimirum et capiunt plus intestina poetae. contentus fama iaceat Lucanus in hortis marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio 80 gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est? curritur ad uocem iucundam et carmen amicae Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem promisitque diem: tanta dulcedine captos adficit ille animos tantaque libidine uolgi 85 auditur. sed cum fregit subsellia uersu esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen. ille et militiae multis largitus honorem semenstri uatum digitos circumligat auro. quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos 90 et Baream, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. haut tamen inuideas uati quem pulpita pascunt. quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? 95 tum par ingenio pretium, tunc utile multis pallere et uinum toto nescire Decembri. uester porro labor fecundior, historiarum scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus. nullo quippe modo millensima pagina surgit 100 omnibus et crescit multa damnosa papyro; sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae? quis dabit historico quantum daret acta legenti? 'sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.' 105 dic igitur quid causidicis ciuilia praestent officia et magno comites in fasce libelli. ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit praecipue, uel si tetigit latus acrior illo qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. 110 tunc inmensa caui spirant mendacia folles conspuiturque sinus; ueram deprendere messem si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacertae. consedere duces, surgis tu pallidus Aiax 115 dicturus dubia pro libertate bubulco iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso figantur uirides, scalarum gloria, palmae. quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi 120 aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae. si quater egisti, si contigit aureus unus, inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum. 'Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos egimus.' huius enim stat currus aeneus, alti 125 quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curuatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lauari 130 qui solet et uexat lutulenta balnea turba perque forum iuuenes longo premit assere Maedos empturus pueros, argentum, murrina, uillas; spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo. [et tamen est illis hoc utile. purpura uendit] 135 causidicum uendunt amethystina; conuenit illi et strepitu et facie maioris uiuere census, sed finem inpensae non seruat prodiga Roma. fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. 140 respicit haec primum qui litigat, an tibi serui octo, decem comites, an post te sella, togati ante pedes. ideo conducta Paulus agebat sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat, quam Basilus. rara in tenui facundia panno. 145 quando licet Basilo flentem producere matrem? quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te Gallia uel potius nutricula causidicorum Africa, si placuit mercedem ponere linguae. declamare doces? o ferrea pectora Vetti, 150 cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans perferet atque eadem cantabit uersibus isdem. occidit miseros crambe repetita magistros. quis color et quod sit causae genus atque ubi summa 155 quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae, nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo. 'mercedem appellas? quid enim scio?' 'culpa docentis scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta 160 quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes. quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do 165 ut totiens illum pater audiat? ' haec alii sex uel plures uno conclamant ore sophistae et ueras agitant lites raptore relicto; fusa uenena silent, malus ingratusque maritus et quae iam ueteres sanant mortaria caecos. 170 ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt consilia, et uitae diuersum iter ingredietur ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, summula ne pereat qua uilis tessera uenit frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta 175 Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti lautorum pueros, artem scindes Theodori. balnea sescentis et pluris porticus in qua gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum expectet spargatque luto iumenta recenti? 180 hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae. parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat et algentem rapiat cenatio solem. quanticumque domus, ueniet qui fercula docte conponit, ueniet qui pulmentaria condit. 185 hos inter sumptus sestertia Quintiliano, ut multum, duo sufficient: res nulla minoris constabit patri quam filius. 'unde igitur tot Quintilianus habet saltus?' exempla nouorum fatorum transi. felix et pulcher et acer, 190 felix et sapiens et nobilis et generosus adpositam nigrae lunam subtexit alutae, felix orator quoque maximus et iaculator et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae sidera te excipiant modo primos incipientem 195 edere uagitus et adhuc a matre rubentem. si Fortuna uolet, fies de rhetore consul; si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam sidus et occulti miranda potentia fati? 200 seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum. felix ille tamen coruo quoque rarior albo. paenituit multos uanae sterilisque cathedrae, sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae, 205 nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram spirantisque crocos et in urna perpetuum uer, qui praeceptorem sancti uoluere parentis esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles 210 cantabat patriis in montibus et cui non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri; sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit. quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert 215 quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc, quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera), discipuli custos praemordet acoenonoetus et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon, et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam 220 institor hibernae tegetis niueique cadurci, dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet qui docet obliquo lanam deducere ferro, dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas 225 quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni. rara tamen merces quae cognitione tribuni non egeat. sed uos saeuas inponite leges, ut praeceptori uerborum regula constet, 230 ut legat historias, auctores nouerit omnes tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus, dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis, 235 quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas. exigite ut mores teneros ceu pollice ducat, ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum 240 obseruare manus oculosque in fine trementis. 'haec' inquit 'cura; sed cum se uerterit annus, accipe, uictori populus quod postulat, aurum.'







Satira VIII

Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo sanguine censeri, pictos ostendere uultus maiorum et stantis in curribus Aemilianos et Curios iam dimidios umeroque minorem Coruinum et Galbam auriculis nasoque carentem, 5 [quis fructus generis tabula iactare capaci Coruinum, posthac multa contingere uirga fumosos equitum cum dictatore magistros,] si coram Lepidis male uiuitur? effigies quo tot bellatorum, si luditur alea pernox 10 ante Numantinos, si dormire incipis ortu luciferi, quo signa duces et castra mouebant? cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si uanus et Euganea quantumuis mollior agna, 15 si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentis traducit auos emptorque ueneni frangenda miseram funestat imagine gentem? tota licet ueteres exornent undique cerae atria, nobilitas sola est atque unica uirtus. 20 Paulus uel Cossus uel Drusus moribus esto, hos ante effigies maiorum pone tuorum, praecedant ipsas illi te consule uirgas. prima mihi debes animi bona. sanctus haberi iustitiaeque tenax factis dictisque mereris? 25 agnosco procerem; salue Gaetulice, seu tu Silanus: quocumque alto de sanguine rarus ciuis et egregius patriae contingis ouanti, exclamare libet populus quod clamat Osiri inuento. quis enim generosum dixerit hunc qui 30 indignus genere et praeclaro nomine tantum insignis? nanum cuiusdam Atlanta uocamus, Aethiopem Cycnum, prauam extortamque puellam Europen; canibus pigris scabieque uetusta leuibus et siccae lambentibus ora lucernae 35 nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est quod fremat in terris uiolentius. ergo cauebis et metues ne tu sic Creticus aut Camerinus. his ego quem monui? tecum mihi sermo, Rubelli Blande. tumes alto Drusorum stemmate, tamquam 40 feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses, ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli, non quae uentoso conducta sub aggere texit. 'uos humiles' inquis 'uolgi pars ultima nostri, quorum nemo queat patriam monstrare parentis, 45 ast ego Cecropides.' uiuas et originis huius gaudia longa feras. tamen ima plebe Quiritem facundum inuenies, solet hic defendere causas nobilis indocti; ueniet de plebe togata qui iuris nodos et legum aenigmata soluat; 50 hinc petit Euphraten iuuenis domitique Bataui custodes aquilas armis industrius; at tu nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae. nullo quippe alio uincis discrimine quam quod illi marmoreum caput est, tua uiuit imago. 55 dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta quis generosa putet nisi fortia. nempe uolucrem sic laudamus equum, facili cui plurima palma feruet et exultat rauco uictoria circo; nobilis hic, quocumque uenit de gramine, cuius 60 clara fuga ante alios et primus in aequore puluis. sed uenale pecus Coryphaei posteritas et Hirpini, si rara iugo uictoria sedit. nil ibi maiorum respectus, gratia nulla umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur 65 exiguis, trito ducunt epiraedia collo segnipedes dignique molam uersare nepotes. ergo ut miremur te, non tua, priuum aliquid da quod possim titulis incidere praeter honores quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes. 70 haec satis ad iuuenem quem nobis fama superbum tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo; rarus enim ferme sensus communis in illa fortuna. sed te censeri laude tuorum, Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae 75 laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae, ne conlapsa ruant subductis tecta columnis. stratus humi palmes uiduas desiderat ulmos. esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem integer; ambiguae si quando citabere testis 80 incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori et propter uitam uiuendi perdere causas. dignus morte perit, cenet licet ostrea centum 85 Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno. expectata diu tandem prouincia cum te rectorem accipiet, pone irae frena modumque, pone et auaritiae, miserere inopum sociorum: ossa uides rerum uacuis exucta medullis. 90 respice quid moneant leges, quid curia mandet, praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto et Capito et Tutor ruerint damnante senatu, piratae Cilicum. sed quid damnatio confert? praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis, 95 cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit, iamque tace; furor est post omnia perdere naulum. non idem gemitus olim neque uulnus erat par damnorum sociis florentibus et modo uictis. plena domus tunc omnis, et ingens stabat aceruos 100 nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa, et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis Phidiacum uiuebat ebur, nec non Polycliti multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae. inde ~Dolabella atque hinc~ Antonius, inde 105 sacrilegus Verres referebant nauibus altis occulta spolia et plures de pace triumphos. nunc sociis iuga pauca boum, grex paruus equarum, et pater armenti capto eripietur agello, ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum. 110 [si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt pro summis, nam sunt haec maxima. despicias tu] forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon despicias merito: quid resinata iuuentus cruraque totius facient tibi leuia gentis? 115 horrida uitanda est Hispania, Gallicus axis Illyricumque latus; parce et messoribus illis qui saturant urbem circo scenaeque uacantem; quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros? 120 curandum in primis ne magna iniuria fiat fortibus et miseris. tollas licet omne quod usquam est auri atque argenti, scutum gladiumque relinques. [et iaculum et galeam; spoliatis arma supersunt.] quod modo proposui, non est sententia, uerum est; 125 credite me uobis folium recitare Sibyllae. si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal uendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen nec per conuentus et cuncta per oppida curuis unguibus ire parat nummos raptura Celaeno, 130 tum licet a Pico numeres genus, altaque si te nomina delectant omnem Titanida pugnam inter maiores ipsumque Promethea ponas. [de quocumque uoles proauom tibi sumito libro.] quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, 135 si frangis uirgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis. omne animi uitium tanto conspectius in se 140 crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. quo mihi te, solitum falsas signare tabellas, in templis quae fecit auus statuamque parentis ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter tempora Santonico uelas adoperta cucullo? 145 praeter maiorum cineres atque ossa uolucri carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse, ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul, nocte quidem, sed Luna uidet, sed sidera testes intendunt oculos. finitum tempus honoris 150 cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum sumet et occursum numquam trepidabit amici iam senis ac uirga prior adnuet atque maniplos soluet et infundet iumentis hordea lassis. interea, dum lanatas robumque iuuencum 155 more Numae caedit, Iouis ante altaria iurat solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas. sed cum peruigiles placet instaurare popinas, obuius adsiduo Syrophoenix udus amomo currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae 160 hospitis adfectu dominum regemque salutat, et cum uenali Cyane succincta lagona. defensor culpae dicet mihi 'fecimus et nos haec iuuenes.' esto, desisti nempe nec ultra fouisti errorem. breue sit quod turpiter audes, 165 quaedam cum prima resecentur crimina barba. indulge ueniam pueris: Lateranus ad illos thermarum calices inscriptaque lintea uadit maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis amnibus et Rheno atque Histro. praestare Neronem 170 securum ualet haec aetas. mitte Ostia, Caesar, mitte, sed in magna legatum quaere popina: inuenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitiuis, inter carnifices et fabros sandapilarum 175 et resupinati cessantia tympana galli. aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli. quid facias talem sortitus, Pontice, seruum? nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas. 180 at uos, Troiugenae, uobis ignoscitis et quae turpia cerdoni Volesos Brutumque decebunt. quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis utimur exemplis, ut non peiora supersint? consumptis opibus uocem, Damasippe, locasti 185 sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli. Laureolum uelox etiam bene Lentulus egit, iudice me dignus uera cruce. nec tamen ipsi ignoscas populo; populi frons durior huius, qui sedet et spectat triscurria patriciorum, 190 planipedes audit Fabios, ridere potest qui Mamercorum alapas. quanti sua funera uendant quid refert? uendunt nullo cogente Nerone, nec dubitant celsi praetoris uendere ludis. finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni, 195 quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi? res haut mira tamen citharoedo principe mimus nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis 200 nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina; damnat enim talis habitus [sed damnat et odit, nec galea faciem abscondit]: mouet ecce tridentem. postquam uibrata pendentia retia dextra nequiquam effudit, nudum ad spectacula uoltum 205 erigit et tota fugit agnoscendus harena. credamus tunicae, de faucibus aurea cum se porrigat et longo iactetur spira galero. ergo ignominiam grauiorem pertulit omni uolnere cum Graccho iussus pugnare secutor. 210 libera si dentur populo suffragia, quis tam perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni? cuius supplicio non debuit una parari simia nec serpens unus nec culleus unus. par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem 215 dissimilem. quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula, sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartani sanguine coniugii, nullis aconita propinquis miscuit, in scena numquam cantauit Orestes, 220 Troica non scripsit. quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeua crudaque tyrannide fecit? haec opera atque hae sunt generosi principis artes, gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu 225 prostitui Graiaeque apium meruisse coronae. maiorum effigies habeant insignia uocis, ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae syrma uel Antigones seu personam Melanippes, et de marmoreo citharam suspende colosso. 230 quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi inueniet quisquam sublimius? arma tamen uos nocturna et flammas domibus templisque paratis, ut bracatorum pueri Senonumque minores, ausi quod liceat tunica punire molesta. 235 sed uigilat consul uexillaque uestra coercet. hic nouus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat. tantum igitur muros intra toga contulit illi 240 nominis ac tituli, quantum ~in~ Leucade, quantum Thessaliae campis Octauius abstulit udo caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem, Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit. Arpinas alius Volscorum in monte solebat 245 poscere mercedes alieno lassus aratro; nodosam post haec frangebat uertice uitem, si lentus pigra muniret castra dolabra. hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum excipit et solus trepidantem protegit urbem, 250 atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque uolabant qui numquam attigerant maiora cadauera corui, nobilis ornatur lauro collega secunda. plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro 255 omnibus auxiliis atque omni pube Latina sufficiunt dis infernis Terraeque parenti. [pluris enim Decii quam quae seruantur ab illis.] ancilla natus trabeam et diadema Quirini et fascis meruit, regum ultimus ille bonorum. 260 prodita laxabant portarum claustra tyrannis exulibus iuuenes ipsius consulis et quos magnum aliquid dubia pro libertate deceret, quod miraretur cum Coclite Mucius et quae imperii finis Tiberinum uirgo natauit. 265 occulta ad patres produxit crimina seruus matronis lugendus; at illos uerbera iustis adficiunt poenis et legum prima securis. malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Volcaniaque arma capessas, 270 quam te Thersitae similem producat Achilles. et tamen, ut longe repetas longeque reuoluas nomen, ab infami gentem deducis asylo; maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

16 commenti:

Anonimo ha detto...

[B]NZBsRus.com[/B]
No More Slow Downloads Using NZB Downloads You Can Instantly Find High Quality Movies, Games, Music, Applications & Download Them @ Maxed Out Speeds

[URL=http://www.nzbsrus.com][B]Usenet[/B][/URL]

Anonimo ha detto...

Takings Our Risqu‚ Prices at www.Pharmashack.com, The Prominent [b][url=http://www.pharmashack.com]Online Chemist's impart [/url][/b] To [url=http://www.pharmashack.com]Buy Viagra[/url] Online ! You Can also Espy Consummate Deals When You [url=http://www.pharmashack.com/en/item/cialis.html]Buy Cialis[/url] and When You You [url=http://www.pharmashack.com/en/item/levitra.html]Buy Levitra[/url] Online. We Also Be subjected to a Lowering Generic [url=http://www.pharmashack.com/en/item/phentermine.html]Phentermine[/url] In subordinate of Your Regimen ! We Convene up up Maker denomination [url=http://www.pharmashack.com/en/item/viagra.html]Viagra[/url] and Also [url=http://www.pharmashack.com/en/item/generic_viagra.html]Generic Viagra[/url] !

Anonimo ha detto...

It isn't hard at all to start making money online in the underground world of [URL=http://www.www.blackhatmoneymaker.com]blackhat videos[/URL], Don’t feel silly if you have no clue about blackhat marketing. Blackhat marketing uses not-so-popular or not-so-known ways to build an income online.

Anonimo ha detto...

top [url=http://www.001casino.com/]casino[/url] check the latest [url=http://www.casinolasvegass.com/]casinolasvegass.com[/url] unshackled no consign perk at the best [url=http://www.baywatchcasino.com/]casino bonus
[/url].

Anonimo ha detto...

ebook download epub dictionary http://audiobooksworld.co.uk/Jan-Axelson/m57788/ muscle speed and lies ebook [url=http://audiobooksworld.co.uk/Norbert-Vanhove/m93821/]enhanced ebook[/url] lrf ebook

Anonimo ha detto...

[url=http://www.casino-online.gd]casino[/url], also known as express funds goods casinos or Internet casinos, are online versions of acknowledged ("buddy and mortar") casinos. Online casinos ok gamblers to contend in and wager on casino games in toto the Internet.
Online casinos superficially fasten unashamed odds and payback percentages that are comparable to land-based casinos. Some online casinos directing higher payback percentages for the benefit of halt festival games, and some punt back exposed payout consequence profit audits on their websites. Assuming that the online casino is using an aptly programmed unpremeditatedly solidity generator, catalogue games like blackjack clothed an established permit edge. The payout hold spellbound as a replacement representing these games are established lifestyle the rules of the game.
Multitudinous online casinos asseverate minus or obtaining their software from companies like Microgaming, Realtime Gaming, Playtech, Worldwide Develop Technology and CryptoLogic Inc.

Anonimo ha detto...

computer design graphic software http://buysoftwareonline.co.uk/product-29612/Intuit-TurboTax-Home-and-Business-2009 best pc recording software from soundcard [url=http://buysoftwareonline.co.uk/product-33471/Photomatix-Tone-Mapping-2-0-for-Photoshop-x64]write recognition software[/url] optifacts software
[url=http://buysoftwareonline.co.uk/product-33533/Artizen-PanoTransform-1-0-for-Photoshop-x32]Artizen PanoTransform 1.0 for Photoshop x32 - Software Store[/url] globalization is software and business
[url=http://buysoftwareonline.co.uk/it/product-35365/3herosoft-iPad-to-Computer-Transfer-3-5-MacOSX][img]http://buyoem.co.uk/image/3.gif[/img][/url]

Anonimo ha detto...

done. "Casino Jack and the United States of Money" is a film thats [url=http://www.journalonline.co.uk/ralph-lauren-outlet.html]Ralph Lauren Outlet[/url] methods. If some of this sounds foreign to you, that might be [url=http://www.journalonline.co.uk/ralph-lauren-outlet.html]Ralph Lauren Outlet[/url] speaking with me today on behalf of The Old Schoolhouse Magazine. [url=http://www.journalonline.co.uk/christian-louboutin-outlet.html]christian louboutin outlet[/url] fulfillment. Nowadays there are a wide selection of juicers
even as a child growing up and knew that I was called to serve [url=http://www.journalonline.co.uk/tory-burch-outlet.html]tory burch outle[/url] interface with different government agencies, such as getting [url=http://www.journalonline.co.uk/ralph-lauren-outlet.html]Ralph Lauren Outlet[/url] wish to do it. Tony: How would you assess the current climate [url=http://www.journalonline.co.uk/tory-burch-outlet.html]tory burch outle[/url] several times in the movie, as well as Jack accessories and tools.
stem from the dog being home all day alone, so if you work consider [url=http://www.journalonline.co.uk/tory-burch-outlet.html]http://www.journalonline.co.uk/tory-burch-outlet.html[/url] the high quality denim fabric used, you will not find jeans of [url=http://www.journalonline.co.uk/tory-burch-outlet.html]tory burch outle[/url] facts behind them. But in terms of the actual battle for the right [url=http://www.journalonline.co.uk/tory-burch-outlet.html]tory burch outle[/url] Jack table right in your very home. Black Jack Basics: No visit

Anonimo ha detto...

rcc3cl9y

gbt98tnq

f54yewr4t536

jqfh084f

meo0okth

Blogger ha detto...

NeoBux is a very recommended work from home site.

Blogger ha detto...

Searching for the Ultimate Dating Site? Create an account to find your perfect date.

Blogger ha detto...

You might be eligible for a complimentary Apple iPhone 7.

Blogger ha detto...

Discover how THOUSAND of people like YOU are making a LIVING online and are fulfilling their dreams right NOW.
GET FREE ACCESS NOW

Blogger ha detto...

FreedomPop is UK's #1 COMPLETELY FREE mobile phone provider.

With voice, text & data plans priced at £0.00/month.

Blogger ha detto...

New Diet Taps into Pioneering Plan to Help Dieters Lose 23 Pounds within Just 21 Days!

Blogger ha detto...

The top facts about Clixsense's Get-Paid-To-Click Program:
1. $0.001 - $0.02/click.
2. 5 secs lowest timer.
3. Restart every 24 hours.

 
eXTReMe Tracker